monumenta.ch > Petrus Lombardus > sectio 199 > sectio 86 > sectio 47 > sectio 13 > sectio 45 > sectio 49 > sectio 6 > sectio 28 > sectio 4 > sectio 70 > sectio 6 > 8 > sectio 420 > sectio 176 > sectio 219 > sectio 11 > sectio 168 > 13 > sectio 26 > sectio 153 > sectio 144 > bnf10439.196 r > 7 > sectio 126 > sectio 77 > sectio 25 > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., , 12. <<<     >>> 14.

13.

1 « Agros etiam virginibus et ministris deficientium voluntate legatos fiscus retentat.
2 Oro vos, iustitiae sacerdotes, ut urbis vestrae sacris reddatur privata successio.
3 Dictent testamenta securi, et sciant sub principibus non avaris stabile esse, quod scripserint.
4 Delectet vos ista felicitas generis humani, coepit causae huius exemplum sollicitare morientes.
5 Ergo Romanae religiones sub Romana iura non pertinent? Quod nomen accipiet ablatio facultatum, quas nulla lex, nullus casus fecit caducas? Capiunt legata liberti, servis testamentorum iusta commoda non negantur: tantum nobiles virgines, et fatalium sacrorum ministri excluduntur praediis haereditate quaesitis? Quid iuvat saluti publicae castum corpus dicare, et imperii aeternitatem coelestibus fulcire praesidiis, armis vestris, aquilis vestris amicas applicare virtutes, pro omnibus efficacia vota suscipere, et ius cum omnibus non habere? Itaque melior est servitus, quae hominibus impenditur? Rempublicam laedimus, cui numquam expedit ut ingrata sit.